Der lateinische Originaltext


In nomine Domini amen. Henricus Dei gratia comes de Nassowe, universis Christi fidelibus hoc scriptum inspecturis veritati testimonium perhibere. Cum res geste litterarum testimonio fulciuntur, universe calumpnie precavetur et litis occasio tollitur successori, unde notum esse volumnus, quod cum Fridericus dictus der Trirere noster fidelis a nobis patronatur ecclesie in Nepphe esset hereditarie feodatus et idem cellam sororum Cappellam nuncupatam in fundo sue proprietatis ad honorem Dei laudabiliter erexisset, prefatus F. eandem cellam de suis bonis sufficienter cupiens dotare pariter et ditare apud not devotis precibus id effecit, quod nos et collateralis nostra nomine Methildis collecta manu propter animarum nostrarum salutem renunciavimus omni iuri nostro

quod eatenus habueramus in ecclesia de Nepphe, aceedente super hoc heredum nostrorum unanimi consensu et tam nos quam prefatus F. cum sua nihilominus uxore ac tiliis, omne ius ecclesie sepedicte libera voluntate resignavimus in manus venerabilis viri Theoderici abbatis in Arinstein. ad cuius filiationem cella pertinet memorata, ita videlicet, ut quam cito vacaverit ecclesia de Nepphe eo qui nunc eam possidet pastore, ex tunc et deinceps in perpetuum cum omnibus suis pertinentiis cedet in ius atque dominium sororum ecclesie de Cappella. Ad hujus itaque rei evidentiam exprimendam, testium nomina, qui huic intererant ordinationi, huic pagine dignum duximus inserenda. Theodericus abbas de Arinstein, Heinricus prior de Cappella, Arnoldus sacerdos, Wolframus pastor in Sygin ; Henricus de Lurinburch cognomento Bugchere., Henricus Maneclardus, Otto advocatus in Sigin milites; Guntramus, Sifridus der grawe, Theodericus de Schoninbach, schabini, Gerardus cappellanus in Nassowe et alii quamplures. Ut autem hec debitum robur optineant firmitatis, presentem paginam sigillorum nostrorum hoc est nostro (!) et prenominati Friderici munimine iussimus roborari. Acta sunt autem hec anno dominice incarnationis M°. CC°. XXX°. VIIII°. Datum apud Sigin. V°. Idus Junii.


Quelle: Philippi, Friedrich: Siegener Urkundenbuch bis 1350;Siegen, 1887 - urn:nbn:de:hbz:6:1-14044